Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/73

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


LIBER I. CAP. XXIII. XXIV. 73

pretor : fuerit ista ejus deliberatio, qui bellum suscepit : me Albani gerendo bello ducem creavere : illud te, Tulle, monitum velim : etrusca res, quanta circa nos teque maxime sit, quo propior es, hoc magis scis : multum illi terra, plurimum mari pollent. Memor esto, jam, quum signum pugnae dabis, has duas acies spectaculo fore; ut fessos confectosque, simul victorem ad victum aggrediantur. Itaque, si nos dii amant, quoniam, non contenti libertate certa, in dubiam imperii servitiique aleam imus, ineamus aliquam viam, qua utri utris imperent, sine magna clade, sine multo sanguine utriusque populi, decerni possit. Haud displicet res Tullo, quanquam, tum indole animi, tum spe victoriae, ferocior erat. Quaerentibus utrimque ratio initur, cui et fortuna ipsa praebuit materiam.

XXIV. Forte in duobus tum exercitibus erant trigemini fratres, nec aetate, nec viribus dispares. Ho-