Jump to content

Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/74

E Wikisource
Haec pagina emendata est

74 T. LIVII

ratios Curiatiosque fuisse, satis constat; nec ferme res antiqua alia est nobilior : tamen in re tam Clara nominum error manet; utrius populi Horatii, utrius Curiatii fuerint. Auctores utroque trahunt : plures tamen invenio, qui Romanos Horatios vocent : hos ut sequar, inclinat animus. Cum trigeminis agunt reges, ut pro sua quisque patria dimicent ferro : ibi imperium fore, unde victoria fuerit. Nihil recusatur; tempus et locus convenit. Priusquam dimicarent, foedus ictum inter Romanos et Albanos est his legibus, ut, cujusque populi cives eo certamine vicissent, is alteri populo cum bona pace imperitaret. Foedera alia aliis legibus, caeterum eodem modo omnia, fiunt. Tum ita factum accepimus, nec ullius vetustior foederis memoria est. Fetialis regem Tullum ita rogavit: Jubesne