Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/76

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


76 T. LIVII

effata carmine non operae est referre, peragit. Legibus deinde recitatis : Audi, inquit, Jupiter; audi, pater patrate populi albani; audi tu, populus albanus : ut illa palam prima postrema ex illis tabulis cerave recitata sunt sine dolo malo, utique ea hic hodie rectissime intellecta sunt, illis legibus populus romanus prior non deficiet. Si prior defexit publico consilio, dolo malo; tu illo die, Jupiter, populum romanum sic ferito, ut ego hunc porcum hic hodie feriam : tantoque magis ferito, quanto magis potes pollesque. Id ubi dixit, porcum saxo silice percussit : sua item carmina Albani suumque jusjurandum per suum dictatorem suosque sacerdotes peregerunt.