Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/75

E Wikisource
Haec pagina emendata est

LIBER I. CAP. XXIV. 75

me, Rex, cum patre patrato populi albani foedus ferire? jubente rege, Sagmina, inquit, te, Rex, posco. Rex ait, Puram tollito. Fetialis ex arce graminis herbam puram attulit : postea regem ita rogavit : Rex, facisne me tu regium nuntium populi romani Quiritium? vasa, comitesque meos? Rex respondit : Quod sine fraude mea populique romani Quiritium fiat, facio. Fetialis erat M. Valerius : patrem patratum Sp. Fusium fecit, verbena caput capillosque tangens. Pater patratus ad jusjurandum patrandum, id est, sanciendum fit foedus; multisque id verbis, quae longo