84 T. LIVII
I, caput obnube liberatoris urbis hujus : arbori infelici suspende : verbera, vel intra pomoerium, modo inter illam pilam et spolia hostium; vel extra pomoerium, modo intra sepulcra Curiatiorum. Quo enim ducere hunc juvenem potestis, ubi non sua decora eum a tanta foeditate supplicii vindicent? Non tulit populus nec patris lacrymas, nec ipsius parem in omni periculo animum : absolveruntque admiratione magis virtutis, quam jure causae. Itaque, ut caedes manifesta aliquo tamen piaculo lueretur, imperatum patri, ut filium expiaret pecunia publica. Is quibusdam piacularibus sacrificiis factis, quae deinde genti Horatiae tradita sunt, transmisso per viam tigillo, capite adoperto, velut sub jugum misit juvenem. Id hodie quoque publice semper refectum manet : Sororium tigillum vocant. Horatiae sepulcrum, quo loco corruerat icta, constructum est saxo quadrato.
XXVII. Nec diu pax albana mansit. Invidia vulgi, quod tribus militibus fortuna publica commissa fuerit, vanum ingenium dictatoris corrupit; et, quoniam recta consilia haud bene evenerant, pravis reconciliare popularium animos coepit. Igitur, ut prius in bello pacem, sic in pace bellum quaerens, quia suae civitati