LIBER I. CAP. XXVII. 85
animorum plus, quam virium, cernebat esse, ad bellum palam atque ex edicto gerundum alios concitat populos : suis per speciem societatis proditionem reservat. Fidenates, colonia romana, Veientibus sociis consilii assumptis, pacto transitionis Albanorum ad bellum atque arma incitantur. Quum Fidenae aperte descissent, Tullus, Metto exercituque ejus ab Alba accito, contra hostes ducit. Ubi Anienem transiit, ad confluentes collocat castra : inter eum locum et Fidenas Veientium exercitus Tiberim transierat. Hi et in acie prope flumen tenuere dextrum cornu : in sinistro Fidenates propius montes consistunt. Tullus adversus veientem hostem dirigit suos : Albanos contra legionem Fidenatium collocat. Albano non plus animi erat, quam fidei : nec manere ergo, nec transire aperte ausus, sensim ad montes succedit. Inde, ubi satis subisse sese ratus est, erigit totam aciem : fluctuansque animo, ut tereret tempus, ordines explicat. Consilium erat, qua fortuna rem daret, ea inclinare vires. Miraculo primo esse Romanis, qui proximi steterant, ut