86 T. LIVII
nudari latera sua sociorum digressu senserunt : inde eques citato equo nuntiat regi, abire Albanos. Tullus in re trepida duodecim vovit Salios, fanaque Pallori ac Pavori. Equitem, clara increpans voce, ut hostes exaudirent, redire in pralium jubet : nihil trepidatione opus esse : suo jussu circumduci albanum exercitum, ut Fidenatium nuda terga invadant; idem imperat, ut hastas equites erigere jubeat. Id factum magnae parti peditum romanorum conspectum abeuntis albani exercitus intersepsit. Qui viderant, id, quod ab rege auditum erat, rati, eo acrius pugnant. Terror ad hostes transit : et audiverant clara voce dictum, et magna pars Fidenatium, ut qui coloni additi Romanis essent, latine sciebant. Itaque, ne subito ex collibus decursu Albanorum intercluderentur ab oppido, terga vertunt. Instat Tullus, fusoque Fidenatium cornu, in Veientem, alieno pavore perculsum, ferocior redit. Nec illi tulere impetum : sed ab effusa fuga flumen objectum a tergo arcebat. Quo postquam fuga inclinavit; alii, arma foede jactantes, in aquam caeci ruebant; alii, dum cunctantur in ripis, inter fugae pugnaeque consilium oppressi. Non alia ante romana pugna atrocior fuit.