Jump to content

Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/89

E Wikisource
Haec pagina emendata est

LIBER I. CAP. XXVIII. XXIX. 89

dere, quae a te violata sunt. Ut igitur paulo ante animum inter fidenatem romanamque rem ancipitem gessisti, ita jam corpus passim distrahendum dabis. Exinde, duabus admotis quadrigis, in currus earum distentum illigat Mettum. Deinde in diversum iter equi concitati, lacerum in utroque curru corpus, qua inhaeserant vinculis membra, portantes. Avertere omnes a tanta foeditate spectaculi oculos; primum ultimumque illud supplicium apud Romanos exempli parum memoris legum humanarum fuit. In aliis gloriari licet, nulli gentium mitiores placuisse poenas.

XXIX. Inter haec jam praemissi Albam erant equites, qui multitudinem traducerent Romam : legiones deinde ductae ad diruendam urbem. Quae ubi intravere portas, non quidem fuit tumultus ille, nec pavor, qualis captarum esse urbium solet; quum, effractis portis, stratisve ariete muris, aut arce vi capta, clamor hostilis et cursus per urbem armatorum omnia ferro flammaque miscet : sed silentium triste ac tacita moestitia ita defixit omnium animos, ut, prae