Jump to content

Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/90

E Wikisource
Haec pagina emendata est

90 T. LIVII

metu obliti, quid relinquerent, quid secum ferrent, deficiente consilio, rogitantesque alii alios nunc in liminibus starent, nunc errabundi domos suas, ultimum illud visuri, pervagarentur. Ut vero jam equitum clamor exire jubentium instabat, jam fragor tectorum, quae diruebantur, ultimis urbis partibus audiebatur, pulvisque, ex distantibus locis ortus, velut nube inducta omnia impleverat; raptim, quibus quisque poterat, elatis, quum larem ac penates tectaque, in quibus natus quisque educatusque esset, relinquentes exirent; jam continens agmen migrantium impleverat vias : et conspectus aliorum mutua miseratione integrabat lacrymas : vocesque etiam miserabiles exaudie-