Jump to content

Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/116

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

V. i T. MACCI PLAVTI

ACTVS V V. i Argyrippvs Demaenetvs

Arg. Age decumbamus sis, pater. De. ut iusseris, mi gnate, ita fiet. Arg. pueri, mensam adponite. De. numquidnam tibi molestumst, gnate mi, si haec nunc 830

mecum accubat ? Arg. pietas, pater, oculis dolorem prohibet. quamquam

ego istanc amo, 5 possum equidem inducere animum ne aegre patiar quia

tecum accubat. De. decet uerecundum esse adulescentem, Argyrippe.

Arg. edepol, pater, merito tuo facere possum. De. age ergo, hoc agitemus

conuiuium uino ut sermone suaui. nolo ego metui, amari mauolo, 835 mi gnate, me aps te. Arg. pol ego utrumque facio, ut

aequom est filium. 10 De. credam istuc, si esse te hilarum uidero. Arg. an tu

[ess'] me tristem putas ? De. putem ego, quem uideam aeque esse maestum ut quasi

dies si dicta sit ? Arg. ne dixis istuc. De. ne sic fueris : ilico ego non dixero. 8 ^9 Arg. em aspecta : rideo. De. utinam male qui mihi

uolunt sic rideant. Arg. scio equidem quam ob rem me, pater, tu tristem

credas nunc tibi : 15 quia istaec est tecum. atque ego quidem hercle ut uerum

tibi dicam, pater, ea res me male habet ; at non eo quia tibi non cupiam quae

uelis ;

828,829 alteri recensioni tribuit Weise 828 uti (?) Leo 835 ut] et Pius 837 me Bothe : esse me cod. (iv. 3) 838 ut del.

Larnbinus 844 me om. Camerarius,metroconsulens ac cod.

(at J) quia Acidalius : quin cod.

�� �