ASINARIA V. i
845 uerum istam amo. aliam tecum esse equidem facile possum
perpeti. De. at ego hanc uolo. Arg. ergo sunt quae exoptas : mihi
quae £go exoptem uolo. De. unum hunc diem perpetere, quoniam tibi potestatem
dedi cum hac annum ut esses, atque amanti argenti feci copiam. 20 gl^ Arg. em istoc me facto tibi deuinxti. De. quin te ergo
hilarum das mihi ?
Artemona Parasitvs Argyrippvs ii
Demaenetvs Philaenivm
Art. Ain tu meum uirum hic potare, opsecro, cum filio et ad amicam detulisse argenti uiginti minas meoque filio sciente id facere fiagitium patrem ? Pa. neque diuini neque mi humani posthac quicquam
accreduas, 855 Artemona, si huius rei me esse mendacem inueneris. 5
Art. at scelesta ego praeter alios meum uirum frugi rata, siccum, frugi, continentem, amantem uxoris maxume. Pa. at nunc dehinc scito illum ante omnis minimi morta-
lem preti, madidum, nihili, incontinentem atque osorem uxoris suae. 860 Art. pol ni istaec uera essent, numquam faceret ea quae 10
nunc facit. Pa. ego quoque hercle illum antehac hominem semper sum
frugi ratus, uerum hoc facto sese ostendit, qui quidem cum filio potet una atque una amicam ductet, decrepitus senex. Art. hoc ecastor est quod ille it ad cenam cottidie. 865 ait sese ire ad Archidemum, Chaeream, Chaerestratum, 15
855 vel med esse me Seyffcrt, faventc allitteratione : esse del. Leo
856 frugi] fui Pylades : fueram (?) Leo 860 ista uera e. B :
uera ista e. DE (cf. Lindsay ad Capt. 964) : fort. uera istaec sint ' cf. I indskog de Condicionalibns p. 102")
�� �