Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/124

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

10

��PROLOGVS

��Lar Familiaris

Lar. Ne quis miretur qui sim, paucis eloquar.

ego Lar sum iamiiiaris ex hac familia

unde exeuntem me aspexistis. hanc domum

iam multos annos est quom possideo et colo 5 patri | auoque iam huiius qui nunc hic habet,

sed mihi auos huiius opsecrans concredidit

auri thensaurum clam omnis : in medio foco

defodit, uenerans me ut id seruarem sibi.

is quoniam moritur (ita auido ingenio fuit), io numquam indicare id filio uoluit suo,

inopemque optauit potius eum relinquere

quam eum thensaurum commostraret filio ;

agri reliquit ei non magnum modum,

quo cum labore magno et misere uiueret. 15 ubi is obiit mortem qui mi id aurum credidit, 15

coepi opseruare, ecqui maiorem filius

mihi honorem haberet quam eius habuisset pater.

atque ille uero minu' minusque impendio -~~ curare minu'que me impertire honoribus. 20 item a me contra factum est, nam item obiit diem. 20

is ex se hunc reliquit qui hic nunc habitat filium

pariter moratum ut pater auosque huiius fuit.

huic filia una est. ea mihi cottidie

2 sum lar codd. Prisciani 1, 223, Probi cathol. 15 4 quoml ut

v codd. N «»250 5 patriabo i. codd. Nonii 318 : patrique a. i. Aldus:

patre uiuo a. i. Palmer 7 th. auri cod. : trai. Camcrarins 16 et

qui cod. (i. 7. -]) : et quidem codd. Nbnii 320 : ecquid Caesar 20

die cod. 22 auusque eius codd. schol. Verg. Georg. 1, 189 : atque

auus eius codd. Nonii 375

�� �