Jump to content

Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/125

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

AVLVLARIA prol.

aut ture aut uino aut aliqui semper supplicat, 25 dat mihi coronas. eius honoris gratia 25

feci thensaurum ut hic reperiret Euclio,

quo illam facilius nuptum, si uellet, daret.

nam compressit eam de summo adulescens loco.

is scit adulescens quae sit quam compresserit, 30 illa illurn nescit, neque compressam autem pater. 30

eam ego hodie faciam ut hic senex de proxumo

sibi uxorem poscat. id ea faciam gratia

quo ille eam facilius ducat qui compresserat.

et hic qui poscet eam sibi uxorem senex, 35 is adulescentis illius est auonculus, 35

qui illam stuprauit noctu, Cereris uigiliis.

sed hic senex iam clamat intus ut solet.

anum foras extrudit, ne sit conscia.

credo aurum inspicere uolt, ne surruptum siet.

��ACTVS I

Evclio Staphyla I. i

40 Evc. Exi, inquam, age exi : exeundum hercle tibi hinc est foras,

circumspectatrix cum oculis emissiciis.

Sta. nam qur me miseram uerberas ? Evc. ut misera sis

atque ut te dignam mala malam aetatem exigas.

Sta. nam qua me nunc caussa extrusisti ex aedibus ? 5

45 Evc. tibi ego rationem reddam, stimulorum seges ?

illuc regredere ab ostio. illuc sis uide,

ut incedit. at scin quo modo tibi res se habet ?

si hercle hodie fustem cepero aut stimulum in manum,

28 eam compressit Bot/ic, cui compressit eam displicet 35

est illius Leo, nam auonculus quadrisyll. suspectum 40 fort.

delend. exi (iv. 3) 46 regrede cod. 48 hercle hodie

Kampmann : hodie hercle cod. , inusitato vcrborum ordine

�� �