Jump to content

Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/168

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

I. i T. MACCI PLAVTI

So. quia piscatus meo quidem animo hic tibi hodie euenit

bonus. Ba. meus ille quidemst. tibi nunc operam dabo de Mne-

silocho, soror, 70 ut hic accipias potius aurum quam hinc eas cum milite.

So. cupio. Ba. dabitur opera. aqua calet : eamus hinc 105

intro ut laues. simul huic nescioquoi, turbare qui huc it, decedamus (hinc). nam uti naui uecta's, credo, timida es. So. aliquantum,

soror. Ba. sequere hac igitur me intro in lectum ut sedes lassi-

tudinem.

ii Lvdvs Pistoclervs

Lv. Iam dudum, Pistoclere, tacitus te sequor,

exspectans quas tu res hoc ornatu geras. 1 10

namque ita me di ament, ut Lycurgus mihi quidem

uidetur posse hic ad nequitiam adducier. 5 quo nunc capessis ted hinc aduorsa uia

cum tanta pompa ? Pi. huc. Lv. quid ' huc ' ? quis istic

habet?

Pi. Amor, Voluptas, Venu', Venustas, Gaudium, 115

Iocu', Ludus, Sermo, Suauisauiatio.

Ly. quid tibi commercist cum dis damnosissumis ? 10 Pi. mali sunt homines qui bonis dicunt male ;

tu dis nec recte dicis : non aequom facis.

Lv. an deus est ullus Suauisauiatio ? 120

Pi. an non putasti esse umquam ? o Lyde, es barbarus ;

quem ego sapere nimio censui plus quam Thalem, 15 is stultior es barbaro poticio,

s 107 ante 106 in cod. (iv. 3) vel ut in n. 107 sccl. Ritschl{cf.

ad 106) nescio qui cod. (i. 7 (5)) hjnc add. Ritschl 108 lectu

Vahlen 110 expectans Weise : spectans cod. [y. 9, p. 70) 116

suauis sauiatio hic et 120 cod. (i. 10) 123 is] i B 2

�� �