BACCHIDES I. ii
qui tantus natu deorum nescis nomina. 125 Ly. non hic placet mi ornatus. Pi. nemo ergo tibi
haec apparauit : mihi paratum est quoi placet.
Ly. etiam me aduorsus exordire argutias ?
qui si decem habeas linguas, mutum esse addecet. 20
Pi. non omnis aetas, Lyde, ludo conuenit. 130 magis unum in mentemst mihi nunc, satis ut commode
pro dignitate opsoni haec concuret coquos.
Ly. iam perdidisti te atque me atque operam meam,
qui tibi nequiquam saepe monstraui bene. 25
Pi. ibidem ego meam operam perdidi, ubi tu tuam : 135 tua disciplina nec mihi prodest nec tibi.
Ly. o praeligatum pectus ! Pi. odiosus mihi es.
tace atque sequere, Lyde, me. Ly. illuc sis uide,
non paedagogum iam me, sed Lydum uocat. 30
Pi. non par uidetur neque sit consentaneum, 140 quom 1 haec intust intus sit et cum amica accubet
quomque osculetur et conuiuae alii accubent,
praesentibus illis paedagogus [una] ut siet.
Ly. an hoc ad eas res opsonatumst, opsecro ? 35
Pi. sperat quidem animu' : qu6 eueniat dis in manust. 145 Ly. tu amicam habebis? Pi. quom uidebis, tum scies.
Ly. immo neque habebis neque sinam. ituru's do-
mum?
Pi. omitte, Lyde, ac caue malo. Ly. quid ? ' caue malo ' ?
Pi. iam excessit mi aetas ex magisterio tuo. 40
Ly. o barathrum, ubi nunc es ? ut ego te usurpem lubens ! 150 uideo nimio iam multo plus quam uolueram ;
uixisse nimio satiust iam quam uiuere.
magistron quemquam discipulum minitarier?
126 hoc Mcrula 130 mentest cod. (undc mente est P^ ; cf.
Journ. Phil. 26, 291) 140 in'us semcl B cum irah intus sit et
cum cum a. a. Havet : fort. quom Hyacinthus intus sit 142 una del. Schmidt 144 euenat Bothe 145 tunc B 146 ituru's Bothe :
iturus sum cod. : i rusum Ritschl 150 secl. Ritschl, sed cf Weber
[Philol. 57, 231)
�� �