PRAEFATIO
Quod vero ad codicum lectiones attinet, adhibui maximam partem copias ab aliis congestas, Studemundi apographum, Lindskogii opusculum de correctionibus Codicis Veteris (B), Teubnerianae editionis apparatum. Ipse tamen locos plurimos, de quibus dubitavi, in omnibus codicibus (praeter A) inspexi. Multa etiam et utilia praesertim de correctioni- bus (B 3 ) Codicis Veteris me amicissime docuit FERDI- NANDVS NOVGARETVS, qui plures dies in eo codice perscrutando consumpsit quam aliquis alius horas. Ei igitur hic illic dissentienti aut de Lindskogii aut de meo ipsius iudicio nunquam non fidem habui. Gratias etiam ago et debeo custodibus harum bibliothecarum, Leidensis, Ambrosianae, Vaticanae, propter operam gratissimam non semel modo mihi praebitam.
Denique, quod gravissimum est, monitum te velim, lector benevole, ut versus Plautinos ita recites quemadmodum recitari debent, ne suavitatis ' numerorum innumerorum ' iacturam facias. Curandum igitur ut litteras, praesertim vocales, vere et Latine enunties, cum Plautus non raro assonatione fere Celtica gaudeat, ut in Amph. 1042 (troch. septenar.) : iam ad regem recta me ducam resque ut facta est eloquar. Illud etiam semper animadvertendum quam bene quadret Plautinorum versuum rhythmus ad rhythmum illum cotidiani sermonis, qui per varietatem sonorum effici solet, dum alia summissiore, alia altiore voce enuntiamus. Scilicet Ritschelii sententia et notissima et verissima est, in versibus nostri poetae ' cum quantitatis severitate summam accentus 1 ob-
aspectu videbitur, crede me quasi argumentum proferre cur lectionem quae in textu est aliis coniecturis praetulerim.
1 Nescire profecto nonnulli videntur accentum Latinum aeque ac Graecum (ne de aliis dicam) non semper eundem in eodem vocabulo manere sed variari secundum partes quas id vocabulum in sentcntia agat. Quemadmodum enim Graecae praepositionis irpus non semper
xi
�� �