Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/18

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


PRAEFATIO

servationem, quoad fieri posset conciliatam esse ' ; itaque ictum quem vocant metricum plerumque in ea vocabula quae e/^ao-iv habent incidere, ut in Men. 1076 :

tu erus es, tu seruom quaere, tii salueto, tii uale ; in Asin. 772 :

abs ted accipiat, tibi propinet, tu bibas 1 . Porro diversa vis pronominum non solum ex ictu metrico sed etiam ex ipsis formis haud scio an cognoscenda sit, ita ut inter mi et mihi, ei et ei, huic et huic, eius (huius, quoius) et eiius (huiius, quoiius) easdem variae significationis subtili- tates quae sunt inter varias in linguis Romanicis pronominum formas elucere credamus ; fortasse etiam inter citius loquendi genus, opust, etc, et lentius, opus est; quamvis fatendum sit medii aevi scribas eiusmodi rerum maximam partem pessum dedisse. Velim tamen mecum credas Plautini aevi sermoni cotidiano versus Plautinos tanquam imaginem resonare.

W. M. Lindsay.

Dabam Andrcapoli,

MCMIII

idem accentus manet, v. g. npos p.e, irpos voKiv, sic Latinae apud accentus variatur, v. g. apud me, apud timplum. Neque solum Graecae voces encliticae sed etiam Latinae accentum accipere solent quoties aut per se ipsae ip-cpaaiv habent (v. g. non ego sed tu fecisti) aut ante aliam vocem encliticam stant (v. g. ego illum vidi).

1 Etiam tum ubi non potuit Plautus ictum metricum cum accentu conciliare, credo vocem eam quae 'iucpaoiv habet propria prosodia enotari solere. Ut enim in Men. 389 tibi, quod et in sententia accentum et in versu ictum metricum habet, etiam hiatu quem vocant prosodico distinguitur :

tibi | et parasitb tuo, sic credo in Rud. 540 versum ab anapaesto non ab iambo incepisse :

tibi | auscultaui, tii promittebas mihi, et \n Asin. 781 deam similiter disyllabice enuntiatum esse :

deam | inuocet sibi quamj.ubebit propitiam,

deum nullum.

�� �