IV. viii T. MACCI PLAVTI
viii Cleomachvs Nicobvlvs Chrvsalvs
Cl. Meamne hic Mnesilochus, Nicobuli filius,
per ufm ut retineat mulierem ? quae haec factiost ?
Ni. quis illest? Ch. per tempus hic uenit miles mihi.
Cl. non me arbitratur militem sed mulierem, 845
5 qui me meosque non queam defendere.
nam neque Bellona mi umquam neque Mars creduat,
ni illum exanimalem faxo, si conuenero,
niue exheredem fecero uitae suae.
Ni. Chrysale, quis ille est qui minitatur filio ? 850
10 Ch. uir hic est illius mulieris quacum accubat.
Ni. quid, uir? Ch. uir, inquam. Ni. nuptan est illa,
opsecro ?
Ch. scies hau multo post. Ni. oppido interii miser.
Ch. quid nunc ? scelestus tibi uidetur Chrysalus ?
age nunc uincito me, auscultato filio. 855
15 dixin tibi ego illum inuenturum te quali' sit?
Ni. quid nunc ego faciam ? Ch. iube sis me exsolui cito ;
nam ni ego exsoluor, iam manufesto hominem opprimet.
Cl. nihil est lucri quod me hodie facere mauelim,
quam illum cubantem cum illa opprimere, ambo ut necem. 860 20 Ch. audin quae loquitur ? quin tu me exsolui iubes ?
Ni. exsoluite istum. perii, pertimui miser.
Cl. tum illam, quae corpus pu-jlicat uolgo suom,
faxo se hau dicat nactam quem derideat.
Ch. pacisci cum illo paullula pecunia 865
25 potes. Ni. pacisce ergo, opsecro, quid tibi lubet,
dum ne manufesto hominem opprimat niue enicet.
Cl. nunc nisi ducenti Philippi redduntur mihi,
iam illorum ego animam amborum exsorbebo oppido.
Ni. em illoc pacisce, si potest ; perge, opsecro, 870
852 nupta cod. 856 tibi del. Kaempf siet cod. 863 illaec
Bach 866 (et 870. 871) pacisce Bothe : paciscere cod. 869 eg. ill. Kaempf 870 potes P CD
�� �