Jump to content

Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/199

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

BACCHIDES IV. viii

pacisce quiduis. Ch. ibo et faciam sedulo. 30

quidclamas? Cl. ubi erus tuos est? Ch. nusquam. nescio.

uis tibi ducentos nummos iam promittier,

ut ne clamorem hic facias neu conuicium ? 875 Cl. nihil est quod malim. Ch. atque ut tibi mala multa

ingeram ?

Cl. tuo arbitratu. Ni. ut subblanditur carnufex ! 35

Ch. pater hic Mnesilochi est ; sequere, is promittet tibi.

tu aurum rogato ; ceterum uerbum sat est.

Ni. quid fit? Ch. ducentis Philippis rem pepigi. Ni. ah,

salus 880 mea, seruauisti me. quam mox dico ' dabo ' ?

Ch. roga hunc tu, tu promitte huic. Ni. promitto, roga. 40

Cl. ducentos nummos aureos Philippos probos

dabin? Ch. ' dabuntur ' inque. responde. Ni. dabo.

Ch. quid nunc, inpure ? numquid debetur tibi ? 885 quid illi molestu's? quid illum morte territas?

et ego te et ille mactamus infortunio. 45

si tibi est machaera, at nobis ueruinast domi :

qua quidem te faciam, si tu me inritaueris,

confossiorem soricina nenia. 890 iam dudum hercle equidem sentio suspicio

quae te sollicitet : eum esse cum illa muliere. 50

Cl. immo est quoque. Ch. ita me Iuppiter, Iuno, Ceres,

Minerua, Lato, Spes, Opis, Virtus, Venus,

Castor, Polluces, Mars, Mercurius, Hercules, 895 Summanus, Sol, Saturnus dique omnes ament,

ut ille cum illa neque cubat neque ambulat 55

neque osculatur neque illud quod dici solet.

Ni. ut iurat ! seruat me ille suis periuriis.

873 uin Morris, cui displicet uis in initio interrogationis 879 ah

Bothe : uah cod. 880 seruasti cod. 885 quia illum cod. :

corr. Camerarius 886 vel ill' 887 at (ad) cod. Festi 161 :

et cod. 888 faciam sij reddam u(bi) Festus 161 893 Lato

testari videtur Varro Ling. Lat. 7, 16 : Latona cod. (i.e. Minenia, L. ?) 897 auscultatur cod. (pro ausculatur, antiqua formd)

�� �