IV. viii T. MACCI PLAVTI
Cl. ubi nunc Mnesilochus ergost ? Ch. rus misit pater.
illa autem in arcem abiuit aedem uisere 900
60 Mineruae. nunc apertast. i, uise estne ibi.
Cl. abeo ad forum igitur. Ch. uel hercle | in malam crucem.
Cl. hodie exigam aurum hoc ? Ch. exige, ac suspende te :
ne supplicare censeas, nihili homo. —
ille est amotus. sine me (per te, ere, opsecro 905
65 deos inmortalis) ire huc intro ad filium.
Ni. quid eo introibis ? Ch. ut eum dictis plurumis
castigem, quom haec sic facta ad hunc faciat modum.
Ni. immo oro ut facias, Chrysale, et ted opsecro,
caue parsis in eum dicere. Ch. etiam me mones ? 910
70 satin est si plura ex me audiet hodie mala
quam audiuit umquam Clinia ex Demetrio ? —
Ni. lippi illic oculi seruos est simillimus :
si non est, nolis esse neque desideres ;
si est, apstinere quin attingas non queas. 915
75 nam ni illic hodie forte fortuna hic foret,
miles Mnesilochum cum uxore opprimeret sua
atque optruncaret moechum manufestarium.
nunc quasi ducentis Philippis emi filium,
quos dare promisi militi : quos non dabo 9 2 °
80 temere etiam priu' quam filium conuenero.
numquam edepol quicquam temere credam Chrysalo ;
uerum lubet etiam mi has pellegere denuo :
aequomst tabellis consignatis credere. —
ix Chrysalvs
Ch. Atridae duo fratres cluent fecisse facinus maxumum, 925 quom Priami patriam Pergamum diuina moenitum manu
s 900 abiit cod. 902 uel (tu) h. in Kampmann : fort. uel
h. (i)in 904 (nos) nihili Ussing, nam nihili displicet 908
sic facta Camerarins : facta sic cod. • 922-61 habct A 922 temere quicquam A
�� �