Jump to content

Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/221

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

CAPTIVI r. I

condigne pater est eius moratus moribus.

nunc ad eum pergam. sed aperitur ostium, 40

und' saturitate saepe ego exii ebrius.

H e g 1 o L o r a r 1 v s Ergasilvs ii

110 He. Aduorte animum sis : tu istos captiuos duos,

heri quos emi de praeda de quaestoribus,

is indito catenas singularias

istas, maiores, quibu' sunt iuncti, demito ;

sinito ambulare, si foris, si intus uolent, 5

1 1 5 sed uti adseruentur magna diligentia.

liber captiuos aui' ferae consimilis est :

semel fugiendi si data est occasio,

satis est, numquam postilla possis prendere.

Lo. omnes profecto liberi lubentius 10

120 sumu' quam seruimus. He. non uidere ita tu quidem.

Lo. si non est quod dem, mene uis dem ipse — in pedes ?

He. si dederis, erit extemplo mihi quod dem tibi.

Lo. aui' me ferae consimilem faciam, ut praedicas.

He. ita ut dicis : nam si faxis, te in caueam dabo. 15

125 sed sati' uerborumst. cura quae iussi atque abi.

ego ibo ad fratrem ad alios captiuos meos,

uisam ne nocte hac quippiam turbauerint.

ind' me continuo recipiam rusum domum.

Er. aegre est mi hunc facere quaestum carcerarium 20

130 propter sui gnati miseriam miserum senem.

sed si ullo pacto ille huc conciliari potest,

uel carnuficinam hunc facere possum perpeti.

He. quis hic ldquitur? Er. ego, qui tuo maerore maceror,

macesco, consenesco et tabesco miser ; 25

in a quaest. Fleckeisen 112 his cod. 113 iuncti an

uincti incert. cod. (v. 12) 121 men u. d. ipsus Schrader 123

praedicas codd. Servii ad Acn. 10, 559 : predicisti cod. (pro predic., i. e. praedicas? vii, p. 106) 125 cf. ad 102-7 127 quipiam cod.

�� �