I. ii T. MACCI PLAVTI
ossa atque pellis sum misera — macritudine ; 135
neque umquam quicquam me iuuat quod edo domi :
foris aliquantillum etiam quod gusto id beat.
He. Ergasile, salue. Er. di te bene ament, Hegio. 30 He. ne fie. Er. egone illum non fieam ? egon non defieam
talem adulescentem ? He. semper sensi filio 140
meo te esse amicum et illum intellexi tibi.
Er. tum denique homines nostra intellegimus bona,
quom quae in potestate habuimus ea amisimus. 35 ego, postquam gnatus tuo' potitust hostium,
expertus quanti fuerit nunc desidero. 145
He. alienus quom eius incommodum tam aegre feras 5
quid me patrem par facerest, quoi ille est unicus ?
Er. alienus ? ego alienus illi ? aha, Hegio, 40 numquam istuc dixis neque animum induxis tuom ;
tibi ille linicust, mi etiam unico magis unicus. 150
He. laudo, malum quom amici tuom ducis malum.
nunc habe bonum animum. Er. eheu, huic illud dolet, —
quia nunc remissus est edendi exercitus. 45 He. nullumne interea nactu's, qui posset tibi
remissum quem dixti imperare exercitum? 1 55
Er. quid credis ? fugitant omnes hanc prouinciam,
quoi optigerafpostquam captust Philopolemus tuos.
He. non pol mirandum est fugitare hanc prouinciam, 50 multis et multigeneribus opus est tibi
militibus : primumdum opus est Pistorensibus ; 160
eorum sunt aliquot genera Pistorensium :
opu' Panicis est, opu' Placentinis quoque ;
opu' Turdetanis, opust Ficedulensibus ; 55 iam maritumi omnes milites opu' sunt tibi.
Er. ut saepe summa ingenia in occulto latent ! 165
135 miser codd. Nonii 136 148 illi Bothe : ille cod. 150 vix
unicust {yel uncust), mihi 155 dixit cod. (ii. 7) 157 quoi
Cameranus: quod cod. 162 parficeis cod. 163 vix opus est Ficellensibus (-elie-)
�� �