CAPTIVI I. ii
hic qualis imperator nunc priuatus est.
He. habe modo bonum animum, nam illum confido
domum
in his diebus me reconciliassere.
nam eccum hic captiuom adulescentem Aleum, 60
170 prognatum genere summo et summis ditiis :
hoc illum me mutare — (Er.) confido fore.
[Er.] ita di deaeque faxint. sed num quo foras
uocatus (es) ad cenam ? He. nusquam, quod sciam.
sed quid tu id quaeris ? Er. quia mi est natalis dies ; 65
175 propterea (a) te uocari ad te ad cenam uolo.
He. facete dictum ! sed si pauxillum potes
contentus esse. Er. ne perpauxillum modo,
nam istoc me adsiduo uictu delecto domi ;
age sis, roga emptum : ' nisi qui meliorem adferet 70
180 quae mihi atque amicis placeat condicio magis,'
quasi fundum uendam, meis me addicam legibus.
He. profundum uendis tu quidem, hau fundum, mihi.
sed si uenturu's, temperi. Er. em, uel iam otium est.
He. i modo, uenare leporem : nunc irim tenes ; 75
185 nam meu' scruposam uictus commetat uiam. _ •
Er. numquam istoc uinces me, Hegio, ne postules :
cum calceatis dentibus ueniam tamen.
He. asper meu' uictus sane est. Er. sentisne essitas ?
He. terrestris cena est. Er. sus terrestris bestia est. 80
190 He. multis holeribus. Er. curato aegrotos domi.
numquid uis? He. uenias temperi. Er. memorem
mones. —
He. ibo intro atque intus subducam ratiunculam,
169 fort. (alium) A., nam hiatus nam | eccum | hic displicent 171 Er. hic posui ' fore] pote Mueller 172 deque (pro deeque)
cod. 173 es add. Ital. 175 a add. Schoell ad te ad cenam
Schoell: ad te nam corr. ex adte ad te nam cod. utvid. 176 pauxillo
' libri veteres plerique' Lambini 177 contemptus cod. 179
aiecod. 185 non cod. (? pro n; vii. 2)
�� �