Jump to content

Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/226

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

II. i T. MACCI PLAVTI

quod tibi suadeam, suadeam meo patri. pol ego si te audeam, meum patrem nominem : nam secundum patrem tu's pater proxumus. Ty. audio. Philoc. et propterea saepius te uti memineris 240

moneo : 45 non ego erus tibi, sed seruos sum ; nunc opsecro te hoc

unum — quoniam nobis di inmortales animum ostenderunt suom, ut qui erum me tibi fuisse atque esse nunc conseruom uelint, quod antehac pro iure imperitabam meo, nunc te oro per

precem — per fortunam incertam et per mei te erga bonitatem patris, 245 50 perqu' conseruitium commune, quod hdstica euenit manu, ne me secus honore honestes quam quom seruibas mihi, atque ut qui fueris et qui nunC sis meminisse ut memineris. Ty. scio equidem me te esse nunc et te esse me. Philoc.

em istuc si potes. memoriter meminisse, inest spes nobis in hac astutia. 250

ii Hegio Philocrates Tyndarvs

He. Iam ego reuortar intro, si ex his quae uolo exquisiuero. — - ubi sunt isti quos ante aedis iussi huc produci foras ? Philoc edepol tibi ne in quaestione essemus cautum in-

tellego, ita uinclis custodiisque circummoeniti sumus.

5 He. qui cauet ne decipiatur uix cauet quom etiam cauet ; 255 etiam quom cauisse ratus est saepe is cautor captus est. an uero non iusta caussa est ut uos seruem sedulo, quos tam grandi sim mercatus praesenti pecunia ? Philoc neque pol tibi nos, quia nos seruas, aequomst uitio

uortere,

237 suadeo suadeam Camerarius 240 vel ted ut (ut cod.) 243

N nunc del. Buthe, cui esse nunc (vel ess' nunc) displicet 244 quom

Fleckeisen, fort. recte 249 equidem Luchs (Hcrm. 6, 277): quidem

cod. 253 cautum intellego Hegioni dat B s (cf Journ. Phil. 26, 289)

259 aequomst uitio Camerarius : equom stulcio cod.

�� �