Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/227

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

CAPTIVI II. ii

260 neque te nobis, si abeamus hinc, si fuat occasio. 10

He. ut uos hic, itidem illi apud uos meu' seruatur filius. Philoc. captus est? He. ita. Philoc. non igitur nos

soli ignaui fuimus. He. secede huc. nam sunt ex te quae solo scitari uolo. quarum rerum te falsiloquom mi esse nolo. Philoc. non ero 265 quod sciam. si quid nesciui, id nescium tradam tibi. 15

Ty. nunc senex est in tostrina, nunc iam cultros adtinet. ne id quidem, inuolucre inicere, uoluit, uestem ut ne inquinet. sed utrum strictimne attonsurum dicam esse an per pectinem nescio ; uerum, si frugist, usque admutilabit probe. 270 He. quid tu ? seruosne esse an liber mauelis, memora mihi. 20 Philoc. proxumum quod sit bono quodque a malo longis-

sume, id uolo ; quamquam non multum fuit molesta seruitus, nec mihi secus erat quam si essem familiaris filius. Ty. eugepae ! Thalem talento non emam Milesium, 275 nam ad sapientiam huiius (hominis) nimius nugator fuit. 25 ut facete orationem ad seruitutem contulit ! He. quo de genere natust illic Philocrates ? Philoc. Poly-

plusio : quod genus illi est unum pollens atque honoratissumum. He. quid ipsus hic ? quo honore est illic ? Philoc. summo,

atque ab summis uiris. 280 He. tum igitur ei quom f in Aleis tantat gratia est, ut prae- 30

dicas, quid diuitiae, suntne opimae ? Philoc. unde excoquat

sebum senex.

263 quae ex te cod. : trai. Camerarius (p. 115) 265 nescibo

Acidalius 266 cultro os Seyffert 269 admutilalabit cod.

274 euge petalem (unde euge potalem P E ) cod. tanlento [corr. P E ) cod. 275 hominis add. Niemeycr (iii, p. 51) : .(nimiam) Schoell

279 vel illi 280 del. Ussing in A. tam Niemeyer, metro consulens : in illis tanta Brix vix tanta g. in Aleis 281 opimae Camerarius : optume cod. (v. 12)

�� �