Jump to content

Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/232

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

II. iii T. MACCI PLAVTI

nunc ita conuenit inter me atque hunc, Tyndare, ut te aestumatum in Alidem mittam ad patrem, 20 si non rebitas huc, ut uiginti minas 380

dem pro te. Philoc. recte conuenisse sentio. nam pater exspectat aut me aut aliquem nuntium qui hinc ad se ueniat. Ty. ergo animum aduortas uolo quae nuntiare hinc te uolo in patriam ad patrem. 25 Philoc. Philocrates, ut adhuc locorum feci, faciam sedulo 385 ut potissumum quod in rem recte conducat tuam, id petam | id persequarque corde et animo atque auribus. Ty. facis ita ut te facere oportet. nunc animum aduortas

uolo : omnium primum salutem dicito matri et patri 30 et cognatis et si quem alium beneuolentem uideris ; 390

me hic ualere et seruitutem seruire huic homini optumo, qui me honore honestiorem semper fecit et facit. Philoc. istuc ne praecipias, facile memoria memini tamen. Ty. nam equidem, nisi quod custodem habeo, liberum me

esse arbitror. 35 dicito patri quo pacto mihi cum hoc conuenerit 395

de huius filio. Philoc. quae memini, mora mera est mo-

nerier. Ty. ut eum redimat et remittat nostrum huc amborum

uicem. Philoc meminero. He. at quam primum pote : istuc in

rem utriquest maxume. Philoc non tuom tu magi' uidere quam ille suom gnatum

cupit.

380 huic Loman 387 id petam idque persequar Camerarius :

fort. id petamque persequarque (vii. 1) uiribus J 392 fecit

et semper Wilamowitz 394 equidem Lambinus : quidem cod.

(sed nam eq. usitatum) 395 cum hoc mihi Pylades : mihi cum

hoc (nunc) Mueller (Rhein. Mus. 54, 385), vitantes hiatum cum | hoc 398 pote Spengcl : poteris cod. (i. 7) 399 vel mage

�� �