Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/233

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

CAPTIVI II. iii

400 He. meu' mihi, suo' quoique est carus. Philoc. numquid 40

aliud uis patri nuntiari ? Ty. me hic ualere et (tute audacter dicito, Tyndare) inter nos fuisse ingenio hau discordabili, neque te commeruisse culpam (neque me aduorsatum tibi) beneque ero gessisse morem in tantis aerumnis tamen ;

405 neque med umquam deseruisse te neque factis neque fide, 45 rebus in dubiis, egenis. haec pater quando sciet, Tyndare, ut fueris animatus erga suom gnatum atque se, numquam erit tam auarus quin te gratiis emittat manu : et mea opera, si hinc rebito, faciam ut faciat facilius.

410 nam tua opera et comitate et uirtute et sapientia 50

fecisti ut redire liceat ad parentes denuo, quom apud hunc confessus es et genus et diuitias meas : quo pacto emisisti e uinclis tuom erum tua sapientia. Philoc. feci ego ita ut commemoras, et te meminisse id

gratum est mihi.

415 merito tibi ea euenerunt a me ; nam nunc, Philocrates, 55

si ego item memorem quae med erga multa fecisti bene, nox diem adimat; nam quasi seruos [meus] esses, nihilo

setius (tu) mihi opsequiosus semper fuisti. He. di uostram

fidem, hominum ingenium liberale ! ut lacrumas excutiunt mihi !

420 uideas corde amare inter se. quantis * laudibus 60

suom erum seruos conlaudauit ! Philoc pol istic me hau

centessumam partem laudat quam ipse meritust ut laudetur laudibus.

403 te aduorsatum mihi Brix 408 gratus cod. (c/. Curc. 6

ingratus pro ingratiis) manu emittat gratiis Brix, cui gratiis displicet 413 exemisti T (?), fort. recte 414 ita Bothe : ista cod. (c/. Trin.

11 70 istast pro itast), /orma vix Plautina 415 (sed) merito

Brix 416 me cod. 417 quasi Fieckcisen : si cod. meus del.

Guietus : mi Bentley sis Fleckeisen 420 /ort. i. sese c. a. laudi- bus (EP) an laudauit (P BD ) cod. inceri. : /ori. (erus hunc) laudibus

�� �