Jump to content

Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/235

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

CAPTIVI II. iii

satin habes, mandata quae sunt facta si refero ? Ty. satis. Philoc. et tua et tua huc ornatus reueniam ex sententia. numquid aliud ? Tv. ut quam primum possis redeas.

Philoc. res monet. He. sequere me, uiaticum ut dem a tarpezita tibi, 450 eadem opera a praetore sumam syngraphum. Ty. quem 90

syngraphum ? He. quem hic ferat secum ad legionem, hinc ire huic ut

liceat domum. tu intro abi. Ty. bene ambulato. — Philoc. bene uale.

He. edepol rem meam constabiliui, quom illos emi de praeda a quaestoribus ; expediui ex seruitute filium, si dis placet. 455 at etiam dubitaui, hos homines emerem an non emerem, diu. 95 seruate istum sultis intus, serui, ne quoquam pedem ecferat sine custode. ego * apparebo domi ; ad fratrem modo (ad) captiuos alios inuiso meos, eadem percontabor ecquis hunc adulescentem nouerit. 460 sequere tu, te ut amittam ; ei rei primum praeuorti uolo. — roc

��ACTVS III

Ergasilvs III. i

Er. Miser homo est qui ipse sibi quod edit quaerit et id

aegre inuenit, sed ille est miserior qui et aegre quaerit et nihil inuenit ; ille miserrumust, qui quom esse cupit, (tum) quod edit non

habet. nam hercle ego huic die, si liceat, oculos ecfodiam lubens, 465 ita malignitate onerauit omnis mortalis mihi ; 5

457 custodela Gruterus (iam) ego Bothe : ego(desubito) Schoell 458 ad add. Fleckeisen. secundum morem Plautinum 461 vel

ipsus 463 tum add. Niemeyer

plavt. 1 14

�� �