Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/236

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

III. i T. MACCI PLAVTI

neque ieiuniosiorem neque magis ecfertum fame

uidi nec quoi minu' procedat quidquid facere occeperit,

ita[que] uenter gutturque resident essurialis ferias.

ilicet parasiticae arti maxumam malam crucem, io ita iuuentus iam ridiculos inopesque ab se segregat. 470

nil morantur iam Lacones unisubselli uiros,

plagipatidas, quibu' sunt uerba sine penu et pecunia :

eos requirunt qui lubenter, quom ederint, reddant domi ;

ipsi opsonant, quae parasitorum ante erat prouincia, 15 ipsi de foro tam aperto capite ad lenones eunt 475

quam in tribu sontes aperto capite condemnant reos ;

neque ridiculos iam terrunci faciunt, sese omnes amant.

nam uti dudum hinc abii, accessi ad adulescentes in foro.

'saluete' inquam. ' quo imus una?' inquam : [ad prandium]

atque illi tacent. 20 ' quis ait "hoc" aut quis profitetur?' inquam. quasi muti 480

silent,

neque me rident. ' ubi cenamus ? ' inquam. atque illi

abnuont.

dico unum ridiculum dictum de dictis melioribus,

quibu' solebam menstrualis epulas ante adipiscier :

nemo ridet ; sciui extemplo rem de compecto geri ; 25 ne canem quidem irritatam uoluit quisquam imitarier, 485

saltem, si non adriderent, dentes ut restringerent.

abeo ab illis, postquam uideo me sic ludificarier ;

pergo ad alios, uenio ad alios, deinde ad alios : una res !

omnes (de) compecto rem agunt, quasi in Velabro olearii. 30 nunc redeo inde, quoniam me ibi uideo ludificarier. 49°

item alii parasiti frustra obambulabant in foro.

nunc barbarica lege certumst ius meum omne persequi :

467 qui cod. 468 ita Pylades 470 se Camerarius : sese cod.

{seq. se-) 476 in tribu quam ap. Niemeyer. quo magis resonethic

• versus priori aperto capite sontes cod. : trai Brix (i, p 37) 478

nam (ego) ut (ita cod.) Bothe 479 ad prandium delevi (iv, p. 79)

489 de add. Fleckeisen

�� �