III. iv T. MACCI PLAVTI
30 et quidem Alcumeus atque Orestes et Lycurgus postea una opera mihi sunt sodales qua iste. Ar. at etiam, furcifer, male loqui mi audes ? non ego te noui ? He. pol planum
id quidem est, non nouisse, qui istum appelles Tyndarum pro Philocrate. 565 quem uides, eum ignoras : illum nominas quem non uides. 35 Ar. immo iste eum sese ait qui non est esse et qui uero
est negat. Ty. tii enim repertu's, Philocratem qui superes ueriuerbio. Ar. pol ego ut rem uideo, tu inuentu's, uera uanitudine qui conuincas. sed quaeso hercle, agedum aspice ad me. 570
Ty. em. Ar. dic modo : (tun) negas te Tyndarum esse ? Ty. nego, inquam. Ar.
tun te Philocratem 40 esse ais ? Ty. ego, inquam. Ar. tune huic credis ? He.
plus quidem quam tibi aut — mihi. nam ille quidem, quem tu hunc memoras esse, hodie hinc
abiit Alidem ad patrem huiius. Ar. quem patrem, qui seruos est ? Ty.
et tu quidem seruos et liber fuisti, et ego me confido fore, 575
si huius huc reconciliasso in libertatem filium. 45 Ar. quid ais, furcifer ? tun te(te) gnatum memoras liberum ? Ty. non equidem me Liberum, sed Philocratem esse aio.
Ar. quid est ? ut scelestus, Hegio, nunc iste (te) ludos facit ! nam is est seruos ipse, neque praeter se umquam ei seruos fuit. 580 Ty. quia tute ipse eges in patria nec tibi qui uiuas domist, 50 omnis inueniri similis tui uis ; non mirum facis :
est miserorum ut maleuolentes sint atque inuideant bonis.
565 appellas P E 571 tun negas te Bossclm : te negas cod.
573 vel\\\' 575 esl. Fleckeisen 576 hunc cod. (huc./) 577
s tete Gruterus : te cod. gnatum (esse) Pylades 579 te add.
Gruterus 582 inueniri Cameraritts : inuenire cod. tui Fleckei-
sen : tibi cod., quod vix Plautinum
�� �