Jump to content

Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/241

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

CAPTIVI III. iv

Ar. Hegio, uide sis ne quid tu huic temere insistas credere. 585 atque, ut perspicio, profecto iam aliquid pugnae [ejdedit. filium tuom qu6d redimere se ait, id ne utiquam mihi

placet. Ty: scio te id nolle fieri; ecficiam tamen ego id, si di 55

adiuuant. illum restituam huic, hic autem in Alidem me meo patri. propterea ad patrem hinc amisi Tyndarum. Ar. quin

tute is es : 590 neque praeter te in Alide ullus seruos istoc nominest.

Ty. pergin seruom me exprobrare esse, id quod ui hostili

optigit ? Ar. enim iam nequeo contineri. Ty. heus, audin quid 60

ait ? quin fugis ? iam illic hic nos insectabit lapidibus, nisi illunc iubes comprehendi. Ar. crucior. Ty. ardent oculi : fit opus,

Hegio ; 595 uiden tu illi maculari corpus totum maculis luridis ?

atra bilis agitat hominem. Ar. at pol te, si hic sapiat senex, pix atra agitet apud carnuficem tuoque capiti inluceat. 65

Ty. iam deliramenta loquitur, laruae stimulant uirum, (Hegio). He. quid si hunc comprehendi iusserim ? Ty.

sapias magis. 600 Ar. crucior lapidem non habere me, ut illi mastigiae

cerebrum excutiam, qui me insanum uerbis concinnat suis. Ty. audin lapidem quaeritare ? Ar. solus te solum uolo, 70 Hegio. He. istinc loquere, si quid uis, procul. tamen

audiam. Ty. namque edepol si adbites propius, os denasabit tibi 605 mordicus. Ar. neque pol me insanum, Hegio, esse creduis

585 dedit Scioppius : edidit cod. 592 enim Bothe : enim

[uero] cod. (iv. 1) {cf. Stich. 616 enim P, enim uero A) 595 vel

illic 597 pix atra Lindemann, favcnte et meiro et allitteratione :

a t ra pix cod. tuo quae (?) Leo 599 Hegio. He. quid scripsi :

He. Hercle quid P^d ^Hercle pro heg.): He. Quid B 3 (iii. 2)

�� �� �