III. iv T. MACCI PLAVTI
120 He. satin med illi hodie scelesti capti ceperunt dolo ?
illic seruom se adsimulabat, hic sese autem liberum.
nuculeum amisi, reliqui pigneri putamina. 655
ita mihi stdlido susum uorsum os subleuere offuciis.
hicquidem me numquam inridebit. Colaphe, Cordalio, Corax, 125 ite istinc, ecferte lora.
Colaphvs Num lignatum mittimur ? v Hegio Tyndarvs Aristophontes
He. Inicite huic manicas *mastigiae.
Ty. quid hoc est negoti ? quid ego deliqui ? He. rogas, 660
sator sartorque scelerum et messor maxume ?
Ty. non occatorem dicere audebas prius ? 5 nam semper occant priu' quam sariunt rustici.
He. at(tat) ut confidenter mihi contra astitit !
Ty. decet innocentem seruolum atque innoxium 665
confidentem esse, suom apud erum potissumum.
He. astringite isti sultis uehementer manus. 10 Ty. tuos sum, tu has quidem uel praecidi iube.
sed quid negoti est ? quamobrem suscenses mihi ?
He. quia me meamque rem, quod in te uno fuit, 670
tuis scelestis, falsidicis fallaciis
delacerauisti deartuauistique opes. 15 confecisti omnis res ac rationes meas :
ita mi exemisti Philocratem fallaciis.
illum esse seruom credidi, te liberum ; 6 75
ita uosmet aiebatis itaque nomina
655 retinui ut vid. Donatus Adelph. 5, 3, 10 (sed. cf. Harv. Stud. 9, 127) 658 istinc Guietus : istinc [atque] cod. (cf. adAul. 784) : istim atque Lachmann 659 (maxumas) mast. Spengel 661 sartor
satorque codd. Nonii'] (s.v. sartores) 662 prius audebas dicere codd. Nonii 664 attat Hermann fort. mi homo contra 665
- seruolum Bothe : seruom cod. cf. Asin. arg. 4 seruo pro seruolo ; v.
8) 668 tuas q. cod. (tu has q. J\ 672 deartuasti dilacerauisti
atque opes codd. Nonii 95 675 credi cod. (credidi J) (iii. 3)
�� �