Jump to content

Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/245

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

CAPTIVI III. v

inter uos permutastis. Ty. fateor omnia

facta esse ita ut (tu) dicis, et fallaciis 2 °

abiisse eum aps te mea opera atque astutia ; 680 an, opsecro hercle te, id nunc suscenses mihi ?

He. at cum cruciatu maxumo id factumst tuo.

Ty. dum ne ob male facta peream, parui existumo.

si ego hic peribo, ast ille ut dixit non redit, 25

at erit mi hoc factum mortuo memorabile, 685 (me) meum erum captum ex seruitute atque hostibus

reducem fecisse liberum in patriam ad patrem,

meumque potius me caput periculo

praeoptauisse quam is periret ponere. 3°

He. facito ergo ut Accherunti clueas gloria. 690 Ty. qui per uirtutem periit, at non interit.

He. quando ego te exemplis excruciaro pessumis

atque ob sutelas tuas te morti misero,

uel te interiisse uel periisse praedicent ; 35

dum pereas, nihil interdico aiant uiuere. 695 Ty. pol si istuc faxis, hau sine poena feceris,

si ille huc rebitet, sicut confido adfore.

Ar. pro di inmortales ! nunc ego teneo, nunc scio

quid hoc sit negoti. meu' sodalis Philocrates 40

in libertate est ad patrem in patria. bene est, 700 nec (usquam) quisquam est mi aeque melius quoi uelim.

sed hoc mihi aegre est, me huic dedisse operam malam,

qui nunc propter me meaque uerba uinctus est.

He. uotuin te quicquam mi hodie falsum proloqui ? 45

678 ut (tu) Camerarius : fort. ut (facta) 682 existumo Bothe :

estumo cod. (i.e. aest-) : (id) aest. Pylades 685 me add. Pylades 691 pessumis excruciauero cod. : trai. Bothe (i, p. 37") 694 interdo Spengel aiant Fleckeisen : dicant cod. (pro diant (d pro a ; cf. v .

72 dio pro aio) 696 rebitet ' quidam ' ap. Parcum : redibit et

cod. (i. 7) affore Pius : afforet cod. 698 hoc sit Bothe : sit hoc

cod., contra metrum 699 bene est in initio v. 700 in cod., qui tottus

loa versuum discretionem turbavit : vix bene est, Bene est, nec 700 usquam add. Lange (Fleck. Jahrb. 1894, p. 283) mi (alius) Fleckeisen

�� �