Jump to content

Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/251

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

CAPTIVI IV. ii

quantum est hominum optumorum optume, in tempore

aduenis.

He. nescioquem ad portum nactus es ubi cenes, eo fastidis.

_ Er. cedo manum. He. manum ? Er. manum, inquam,

w cedo tuam actutum. He. tene.

Er. gaude. He. quid ego gaudeam ? Er. quia ego im-

pero, age gaude modo. 840 He. pol maerores mi anteuortunt gaudiis. Er. noli irascier. 60 iam ego ex corpore exigam omnis maculas maerorum tibi. gaude audacter. He. gaudeo, etsi nil scio quod gaudeam. Er. bene facis. iube — He. quid iubeam? Er. fgnem

ingentem fieri. He. ignem ingentem ? Er. ita dico, magnus ut sit. He.

quid ? me, uolturi, 845 tuan caussa aedis incensurum censes ? Er. noli irascier. 65 iuben an non iubes astitui aiilas, patinas elui, laridum atque — epulas foueri foculis feruentibus ? alium piscis praestinatum abire ? He. hic uigilans somniat. Er. alium porcinam atque agninam et pullos gallinaceos ? 850 He. scis bene esse, si sit unde. Er. pern(ul)am atque 70

opthalmiam, horaeum, scombrum et trygonum et cetum et mollem

caseum ? He. nominandi istorum tibi erit magi' quam edundi copia hic apud med, Ergasile. Er. mean me caussa hoc censes

dicere ? He. nec nihil hodie nec multo plus tu hic edes, ne frustra sis. 855 proin tu tui cottidiani uicti uentrem ad me adferas. 75

Er. quin ita faciam, ut (tu)te cupias facere sumptum, etsi

ego uotem.

836 fort. (ad me) aduenis, ut integer pentamctcr fiat 845 aedis

Gruterus: [me] aedis cod. (iv. 2) 850 pern<ul)am Geppcrt :

pernam cod. (cfi v. 665) opthalmia cod. 853 me cod. 855

tui tu codd. Prisciani i, 258 pro uicti quotidiani ue. ad me adf. codd. Nonn 484 856 vel uti tute Bentley : te cod.

PLAVT. I 15

�� �