Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/252

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

IV. ii T. MACCI PLAVTI

He. egone? Er. tune. He. tum tu mi igitur erus es.

Er. immo beneuolens. uin te faciam fortunatum? He. malim quam miserum

quidem. Er. cedo manum. He. em manum. Er. di te omnes

adiuuant. He. nihil sentio. 80 Er. non enim es in senticeto, eo non sentis. sed iube 860

uasa tibi pura apparari ad rem diuinam cito, atque agnum adferri proprium pinguem. He. qur ? Er. ut

sacrufices. He. quoi deorum ? Er. mihi hercle, nam ego nunc tibi sum

summus Iuppiter, idem ego sum Salus, Fortuna, Lux, Laetitia, Gaudium. 85 proin tu deum hunc saturitate facias tranquillum tibi. 865

He. essurire mihi uidere. Er. miquidem essurio, non tibi. He. tuo arbitratu, facile patior. Er. credo, consuetu's puer. He. Iuppiter te dique perdant. Er. te hercle — mi aequom

est gratias agere ob nuntium ; tantum ego nunc porto a portu tibi boni : 90 nunc tu mihi places. He. abi, stiiltu's, sero post tempus 870

uenis. Er. igitur olim si aduenissem, magi' tu tum istuc diceres ; nunc hanc laetitiam accipe a me quam fero. nam filium tuom modo in portu Philopolemum uiuom, saluom et so-

spitem uidi in publica celoce, ibidemque illum adulescentulum 95 Aleum una et tuom Stalagmum seruom, qui aufugit domo, 875 qui tibi surrupuit quadrimum puerum filiolum tuom. He. abi in malam rem, ludis me. Er. ita me amabit

sancta Saturitas, Hegio, itaque suo me semper condecoret cognomine,

„ 865 diuum Bothe. cui hiatus deum | hunc displicet 871 vel mage

874 celocem ibidem codd. Aonii 533

�� �