CAPTIVI V. ii
neque ero Umquam : ne spem ponas me bonae frugi fore.
He. propemodum ubi loci fortunae tuae sint facile intellegis. 5
si eris uerax, tua ex re facies — ex mala meliusculam. 960 recte et uera loquere, sed neque (tu) uere neque recte adhuc
fecisti umquam. St. quod ego fatear, credin pudeat quom
autumes ?
He. at ego faciam ut pudeat, nam in ruborem te totum dabo.
St. heia, credo ego inperito plagas minitaris mihi. 10
tandem istaec aufer, dic quid fers, ut feras hinc quod petis. 965 He. sati' facundu's. sed iam fieri dictis uolo compendium.
St. ut uis fiat. He. bene morigerus fuit puer, nunc non
decet.
hoc agamus. iam animum aduorte ac mihi quae dicam
edissere.
si eris uerax, (e) tuis rebus feceris meliusculas. 15
St. nugae istaec sunt. non me censes scire quid dignus
siem ? 970 He. at ea supterfugere potis es pauca, si non omnia.
St. pauca ecfugiam. scio; nam multa euenient,et merito meo,
quia et fugi et tibi surrupui filium et eum uendidi.
He. quoi homini ? St. Theodoromedi in Alide Polyplusio, 20
sex minis. He. pro di inmortales, is quidem huiius est
pater. 975 Philocrates ! St. quin melius noui quam te et uidi saepius.
He. serua, Iuppiter supreme, et me et meum gnatum mihi.
Philocrates, per tuom te genium opsecro, exi, te uolo !
957 numquam Vahlen : umquam cod (cf Meu. 1027 nec umquam pro nec n., Pseud. 136 neque umquam/iro n. numq.) ne] neque P E <in) spem Guietus 959 verba ex mal. mel. Stalagmo dat Schoell
960 tu add. Pylades (scriplum erat nequ&uuere) 964 ista cod.,
forma vix Plautina 965 d. compendium uolo cod. : trai. Bothe :
dicta compendi uolo Guietus 967 ac Camerarius : haec cod.
968 secl. Schoell ex (e) add. Camerarius 970 potisses cod.
971 post 973 traditum hic reposuit Valla 973 theodoro medico
cod. 975 philocratis B : Philocrati Fleckeisen tu Weil 977
genium Ital. : ingenium cod.
�� �