Jump to content

Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/264

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

prol. T. MACCI PLAVTI

ne quis formidet flagitatorem suom : 25 ludi sunt, ludus datus est argentariis ; 25

tranquillum est, Alcedonia sunt circum forum :

ratione utuntur, ludis poscunt neminem,

secundum ludos reddunt autem nemini.

aures uociuae si sunt, animum aduortite : 30 comoediai nomen dare uobis uolo. 3°

KXrjpov/xevoL uocatur haec comoedia

graece, latine Sortientes. Diphilus

hanc graece scripsit, postid rusum denuo

latine Plautus cum latranti nomine. 35 senex hic maritus habitat ; ei est filius, 35

is una cum patre in illisce habitat aedibus.

est ei quidam seruos qui in morbo cubat,

immo hercle uero in lecto, ne quid mentiar ;

is seruos, sed abhinc annos factum est sedecim 40 quom conspicatust primulo crepusculo 4°

puellam exponi. adit extemplo ad mulierem

quae illam exponebat, orat ut eam det sibi :

exorat, aufert ; detulit recta domum,

dat erae suae, orat ut eam curet, educet. 45 era fecit, educauit magna industria, 45

quasi si esset "ex se nata, non multo secus.

postquam ea adoleuit ad eam aetatem ut uiris

placere posset, eam puellam hic senex

amat ecfiictim, et item contra filius. 50 nunc sibi uterque contra legiones parat, 5°

paterque filiusque, clam alter alterum :

pater adlegauit uilicum qui posceret

25 post 26 posnit Geppert 27 neminem poscunt cod. : trai.

Camerarius 30 comedia cod. (1.7) 32 deiphilus cod. 38 acccdit A 40 c. est primo P, codd. schol. Acn. 10,615 (i. 8) 45 faciti 3

(cf. ad Amph. 49) 46 si om. A (iii. 1) 47 ea om. P (iii,

p. 49) 48 [at] eam P (exv. 47) illic Ritschl 51 filius

(que in marg. infine versus) P, ««(//alterumque P E (ii. 4)

�� �