Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/29

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est


PROLOGVS


Mercvrivs


Me. Vt uos in uostris uoltis mercimoniis
emundis uendundisque me laetum lucris
adficere atque adiuuare in rebus omnibus,
et ut res rationesque uostrorum omnium
bene expedire uoltis peregrique et domi,[1]       5
bonoque atque amplo auctare perpetuo lucro
quasque incepistis res quasque inceptabitis,
et uti bonis uos uostrosque omnis nuntiis
me adficere uoltis, ea adferám, ea ut nuntiem[2]
quae maxume in rem uostram communem sient       10
(nam uos quidem id iam scitis concessum et datum
mi esse ab dis aliis, nuntiis praesim et lucro):
haec ut me uoltis adprobare, adnitier
lucrum ut perenne uobis semper suppetat,
ita huic facietis fabulae silentium       15
itaque aequi et iusti hic eritis omnes arbitri.
 Nunc quoiius iussu uenio et quám ob rem uenerim
dicam simulque ipse eloquar nomen meum.
Ioui’ iussu uenio: nomen Mercuriost mihi:[3]
pater huc me misit ad uos oratum meus;       20
tam etsi pro imperio uobis quod dictum foret
scibat facturos, quippe qui intellexerat
uereri uos se et metuere, ita ut aequom est Iouem;
uerum profecto hoc petere me precario
a uobis iussit leniter dictis bonis.       25
etenim ille quoius huc iussu uenio, Iuppiter

  1. 5 b. me exp. Loman, Leo
  2. 9 feram Loman, cui éa ădferam displicet uti edd.
  3. 19 Mercurio est Ital.: mercuriest cod.