Jump to content

Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/30

E Wikisource
Haec pagina emendata est

non minu’ quam uostrum quiuis formidat malum:
humana matre natus, humano patre[1]
mirari non est aequom sibi si praetimet;
atque ego quoque etiam, qui Iouis sum filius, 30
contagione mei patris metuo malum.
propterea pace aduenio et pacem ad uos fero:[2]
iustam rem et facilem esse oratam a uobis uolo,
nam iustae ab iustis iustus sum orator datus.[3]
nam iniusta ab iustis impetrari non decet, 35
iusta autem ab iniustis petere insipientia est;[4]
quippe illi iniqui ius ignorant neque tenent.[5]
nunc iam huc animum omnes quae loquar aduortite.[6]
debetis uelle quae uelimus: meruimus[7]
et ego et pater de uobis et re publica; 40
nam quid ego memorem (ut alios in tragoediis
uidi, Neptunum, Virtutem, Victoriam,
Martem, Bellonam commemorare quae bona
uobis fecissent) quis benefactis meu’ pater,
deorum regnator, architectust omnibus?[8] 45
sed mos numquam <ille> illi fuit patri meo[9]
ut exprobraret quod bonis faceret boni;
gratum arbitratur esse id a uobis sibi
meritoque uobis bona se facere quae facit.[10]
 Nunc quam rem oratum huc ueni primum proloquar; 50
post argumentum huius eloquar tragoediae.
quid? contraxistis frontem quia tragoediam
dixi futuram hanc? deu’ sum, commutauero.
eandem hanc, si uoltis, faciam <iam> ex tragoedia[11]

  1. ↑ 27-28 post patre, non post malum distinguunt alii
  2. ↑ 32 fero Acidalius: affero cod. (cf Trin. 67 ad te [ad]uenio; et similia multa) pacem (ita PE) aduenio et ad uos affero Lindemann
  3. ↑ 34 iuste cod. (i.e. -ae ?) : iusta Bothe
  4. ↑ 36 vel -tiaest cod. cf. Amer. Journ. Phil. 14, 321
  5. ↑ 37 illi D2: inilli cod. (iv. 3)
  6. ↑ 38 omnes] ad ea PE (v. 1)
  7. ↑ 39 uelimus et m. B3
  8. ↑ 45 architectús cod. (i. 7)
  9. ↑ 46 ille add. Ussing   Sed mos nequam illi (vel ille) fuit patri numquam meo Redslob, cui iambus patri ante iambum meo displicet
  10. ↑ 49 fecit cod.
  11. ↑ 54 iam add. Lachmann