III. vi T. MACCI PLAVTI
ego illas malas merces. 754*
quin tu i modo mecum 755
35 domum. Ly. at pol malum metuo. 755 a
i tu modo, perspicito prius
quid intus agatur. 756 a
Ol. tam mihi mea uita
tua quam tibi carast. 757* 40 uerum i modo. Ly. si tu iubes,
em ibitur tecum. 75^ a
ACTVS IV
IV. i Pardalisca
Pa. Nec pol ego Nemeae credo neque ego Olympiae
neque usquam ludos tam festiuos fieri 760
quam hic intus fiunt ludi ludificabiles
seni nostro et nostro Olympioni uilico. 5 omnes festinant intus totis aedibus,
senex in culina clamat, hortatur coquos :
' quin agitis hodie ? quin datis si quid datis ? 7^5
properate, cenam iam esse coctam oportuit.'
uilicus is autem cum corona, candide 10 uestitus, lautus- exomatusque ambulat.
illaec autem armigerum ilico exornant duae
quem dent pro Casina nuptum nostro uilico. 770
sed nimium lepide dissimulant, quasi nil sciant
fore huiius quod futurumst ; digne autem coqui 15 nimi' lepide ei rei dant operam, ne cenet senex,
aulas peruortunt, ignem restinguont aqua :
756 prior A (in initio v. sequentis. Itidem iubes in initio v. 758*) 757 Iam P 757 a quam tua P 758 i om. P (i. 4) 758* em
ib.j inibitur P 766-71 fines mutilati P [cf. adv. 744) 766
iam om. A (iii. 1) oportuit! oppo P 767 is] hic P 768
laute P ut vid. 769 illae codd. incubiculo armigerum ornant
(pm. duae) P 770 nostro uil.] ncfstra P 771 quasi nil sciant
om. P 773 rei om. A (iii. 1)
�� �