CASINA IV. i
775 illarum oratu faciunt ; illae autem senem cupiunt extrudere incenatum ex aedibus, ut ipsae solae uentris distendant suos.
noui ego illas ambestrices : corbitam cibi 20
comesse possunt. sed aperitur ostium.
Lysidamvs Pardalisca ii
780 Ly. Si sapitis, uxor, uos tamen cenabitis,
cena ubi erit cocta ; ego ruri cenauero.
nam nouom maritum | et nouam nuptam uolo
rus prosequi, noui hominum mores maleficos,
ne quis eam abripiat. facite uostro animo uolup. 5
785 sed properate istum atque istam actutum emittere,
tandem ut ueniamus luci ; ego cras hic ero.
cras habuero, uxor, ego tamen conuiuium.
Pa. fit quod futurum dixi : incenatum senem
foras extrudunt mulieres. Ly. quid tu hic agis ? 10
790 Pa. ego eo quo me ipsa misit. Ly. ueron ? Pa. serio.
Ly. quid hic speculare ? Pa. nil equidem speculor. Ly. abi:
tu hic cunctas, intus alii festinant. Pa. eo. —
Ly. abi hinc sis ergo, pessumarum pessuma.
iamne abiit illaec? dicere hic quiduis licet. 15
795 qui amat, tamen hercle, si essurit, nullum essurit.
sed ecciim progreditur cum corona et lampade
meu' socius, compar, commaritus uilicus.
O L y m p 1 o Lysidamvs iil
Ol. Age tibicen, dum illam educunt huc nouam nuptam
foras,
776 incenam (-em B x ut vid.) P 778 ambestrices Loman \ ambas
estrices codd. corbitant tibi P 779 comes esse P 782
vix(me)et 785 mittere A 786 (rus) luci Mueller 792
hic Acidalius : hinc P, A n, I. 797 socerus P
�� �