Jump to content

Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/32

E Wikisource
Haec pagina emendata est

quiué quo placeret alter fecisset minus,[1]
eius ornamenta et corium uti conciderent. 85
mirari nolim uos quapropter Iuppiter
nunc histriones curet; ne miremini:
ipse hanc acturust Iuppiter comoediam.
quid? admiratin estis? quasi uero nouom[2]
nunc proferatur Ióuem facere histrioniam; 90
etiam, histriones anno quom in proscaenio hic
Iouem inuocarunt, uenit, auxilio is fuit.
praeterea certo prodit in tragoedia.
hanc fabulam, inquam, hic Iuppiter hodie ipse aget
et ego una cum illo. nunc <uos> animum aduortite,[3] 95
dum húius argumentum eloquar comoediae.[4]
 Haec urbs est Thebae. in illisce habitat aedibus
Amphitruo, natus Argis ex Argo patre,[5]
quicum Alcumena est nupta, Electri filia.
is nunc Amphitruo praefectust legionibus, 100
nam cum Telobois bellum est Thebano poplo.[6]
is priu’ quam hinc abiit ipsemet in exercitum,
grauidam Alcumenam fecit uxorem suam.[7]
nam ego uos nouisse credo iam ut sit pater meus,[8]
quam liber harum rerum multarum siet 105
quantusque amator siet quod complacitum est semel.[9]
is amare occepit Alcumenam clam uirum
usuramque eiius corporis cepit sibi,[10]
et grauidam fecit is eam compressu suo.
nunc de Alcumena ut rem teneatis rectius, 110
utrimque est grauida, et ex uiro et ex summo Ioue.

  1. 84 vel quiu’ placerent cod.
  2. 89 admirati cod.
  3. 95 uos add. Pylades: hoc Pradel: iam Mueller
  4. 96 huiusce arg. Bentley: arg. huius Pylades   eloquor (?) Seyffert (Burs. Jahresber. 1890, p. 26)
  5. 98 de Argo cf. Usener (Rhein. Mus. 53, 339)
  6. 101 b. est Pylades: est b. cod. vix Teloboist
  7. 103 fec. ux. Fruter: ux. fec. cod.
  8. 104 meus pater Bothe, cui patĕr meús displicet
  9. 106 siĕt] sit edd. sine causa
  10. 108 coepit cod. (cf. v. 1136), item codd. Nonii 231