EPIDICVS I. ii
115 quod danistae detur, unde ego illud sumpsi faenore.
Ch. si hercle haberem (pollicerer). St. nam quid te igitur
retulit beneficum esse oratione, si ad rem auxilium emortuom est ? Ch. quin edepol egomet clamore differor, difflagitor. 15
St. malim istiusmodi mi amicos forno occensos quam foro.
120 sed operam Epidici nunc me emere pretio pretioso uelim. quem quidem ego hominem inrigatum plagis pistori dabo, nisi hodie priu' comparassit mihi quadraginta minas quam argenti fuero elocutus ei postremam syllabam. 20
Ep. salua res est : bene promittit, spero seruabit fidem.
125 sine meo sumptu paratae iam sunt scapulis symbolae.
adgrediar hominem. aduenientem peregre erum suom
Stratippoclem impertit salute seruos Epidicus ? St. ubi is est ? Ep. adest. saluom huc aduenisse — St. tam tibi istuc credo quafn mihi. 25 Ep. benene usque ualuisti ? St. a morbo ualui, ab animo
aeger fui.
13° Ep. quod ad me attinuit, ego curaui : quod mandasti (tu) mihi impetratum est. empta ancillast, quod tute ad me litteras missiculabas. St. perdidisti omnem operam. Ep. nam
qui perdidi ? St. quia meo neque cara est cordi neque placet. Ep. quid 3°
retulit mihi tanto opere te mandare et mittere ad me epistulas ?
135 St. illam amabam olim, nunc iam alia cura impendet pectori.
115 detur Pius : datur cod. 116 pollicerer add. Muellev
118 difflagitor Skutsch : diffatigor cod. 119 vel mihi mersos
Ital. : mensos cod. : occensos Usener (Rhein. Mus. 56, 13) quam te fore Z? 3 (i. 1) 120 mi Redslob 124 fidem Lambimts :
idem cod. (pro eidem ?) (E pro F) 126 suom om. Ital., fort.
recte 127 impertit sal. Weise: [salua] impertit sal. cod. (iv. 3) 128 huc Seyffert : te gaudeo huc cod. (iv. 1) 130 vel med manda-
uisti Bentley tu add. Mueller 131 emptast a. cod.
�� �