Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/384

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

I; ii T. MACCI PLAVTI

Ep. hercle miserum est ingratum esse homini id quod facias

bene. ego quod bene feci male feci, quia amor mutauit locum. 35 St. desipiebam mentis quom illa scripta mittebam tibi. Ep. men piacularem oportet fieri ob stultitiam tuam, ut meum tergum tuae stultitiae subdas succidaneum ? 140

St. quid istic uerba facimus? huic homini opust quadra-

ginta minis celeriter calidis, danistae quas resoluat, et cito. 40 Ep. dic modo : unde auferre me uis ? quo a tarpezita peto ? St. unde lubet. nam ni ante solem occasum e lo(culis adferes) meam domum ne inbitas : tu te in pistrinum (conferas.) 145 Ep. facile tu istuc sine periclo et cura, corde libero fabulare ; noui ego nostros : mihi dolet quom ego uapulo. 45 St. quid tu nunc ? patierin ut ego me interimam ? Ep. ne

feceris. ego istuc accedam periclum potius atque audaciam. St. nunc places, nunc ego te laudo. Ep. patiar ego istuc 150

quod lubet.

St. quid illa fiet fidicina igitur ? Ep. aliqua res reperibitur,

aliqua ope exsoluam, extricabor aliqua. St. plenus consili's.

50 noui ego te. Ep. est Euboicus miles locuples, multo auro

potens, qui ubi tibi istam emptam esse scibit atque hanc adductam

alteram,

136 homini Palmerius : hominem cod., contra Plautinum loquendi morem (Mucller in Rhein. Mus. 54, 390) 137 feci bene B 138

illa scripta mitterem codd. Nonii 499 : illas scriptas mittebam cod. 139 peculiarem var. lect. in cod. 140 tuae stultitiae codd. GeHii^, 6,

4 : stultitiae tuae cod. 141 vel sic distingue quid istic ? uerba fac.

142 resoluat et Pylades : resoluas et cod. : resoluam, sed (?) Leo 143 tarpczita, non trap- (ita cod.), est Plautina forma uis me Guietus quo a Bentley (secundum morcm Plautinum) : a quo cod. 144, 145 alia

alii supplcverunt, ut ego <aurum accepero) . . . (migraueris) Redslob (Berl. Phil. Woch. 22, 553) 145 Vtl tute in pristinum (ita cod.)

N 148 vel sic distingue quid tu ? nunc pat. (Seyffert stud. Plaut. 18) 150 accedit A ego om. A 151 [de} illa P re P 152 exsoluar

A : exsoluam etiam codd. Nonii 8 154 tibi om. A (ni. 1)

�� �