Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/399

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

EPIDICVS III. iv

460 ut dicis, emi. Mi. uolo te uerbis pauculis

si tibi molestum non est. Pe. non edepol scio 25

molestum necne sit, nisi dicis quid uelis.

Mi. mihi illam lit tramittas, argentum accipias. Pe. adest?

Mi. nam quid ego apud te uera parcam proloqui ? 465 ego illam uolo hodie facere libertam meam

mihi concubina quae sit. Pe. te apsoluam breui : 30

argenti quinquaginta mihi illa empta est minis ;

si sexaginta mihi denumerantur minae,

tuas p6ssidebit mulier faxo ferias ; 470 atque ita profecto ut eam ex hoc exoneres agro.

Mi. estne empta mihi istis legibus ? Pe. habeas licet. 35

Mi. conciliauisti pulchre. Pe. heus ! foras educite

quam introduxistis fidicinam. atque etiam fides,

ei quae accessere, tibi addam dono gratiis.

Periphanes Miles Fidicina iva

475 Pe. Age accipe hanc sis. Mi. quae te intemperiae tenent?

quas tu mihi tenebras trudis ? quin tu fidicinam

produci intus iubes ? Pe. haec ergo est fidicina.

hic alia nullast. Mi. non mihi nugari potes.

quin tu huc producis fidicinam Acropolistidem ? 5

480 Pe. haec inquamst. Mi. non haec inquamst. nonnouisseme

meam rere amicam posse ? Pe. hanc, inquam, filius

meu' deperibat fidicinam. Mi. haec non est ea.

Pe. quid? non est? Mi. non est. Pe. unde haec igitur

gentiumst ?

equidem hercle argentum pro hac dedi. Mi. stulte datum 10

462 necne sit] non est P{cf. v. 461, ubi nonst perperam scriptum est ; ii. 4) nisi] nihil A quod A 463 adest] habeas P 464

uera Goetz : uerba A : om. P 465 vel illanc hodie uolo P

466 aut Pe. aut te om. A (? A l ) 471 mihi [haec] P (iv. 2)

472 conc. pul. Periphani continuat P ut vid. 474 dono addam

Brix, cui tibi addam dono displicet nulla nova scaena in P 475

te om. P 477 intus iubes produci Brugtnann, rhythmo consulens

481 eam P posse] esse A 483 vel Quid ' non est ' ?

�� �