III. iv a T. MACCI PLAVTI
reor, peccatum largiter. Pe. immo haec east. 485
nam seruom misi qui illum sectari solet
meurn gnatum : is ipse hanc destinauit fidicinam.
Mi. em istic homo te articulatim concidit, senex, 15 tuo' seruos. Pe. quid 'concidit'? Mi. sic suspiciost,
nam pro fidicina haec cerua supposita est tibi. 490
senex, tibi os est sublitum plane et probe.
ego illam requiram iam ubi ubi est. bellator, uale. —
Pe. eugae, eugae ! Epidice, frugi's, pugnasti, homo es, 20 qui me emunxisti mucidum, minimi preti.
mercatus te hodie est de lenone Apoecides ? 495
Fi. fando ego istunc hominem numquam audiui ante hunc
diem
neque me quidem emere quisquam ulla pecunia
potuit : plus iam sum libera quinquennium. 25 Pe. quid tibi negotist meae domi igitur ? Fi. audies.
conducta ueni ut fidibus cantarem seni, 500
dum rem diuinam faceret. Pe. fateor me omnium
hominum esse Athenis Atticis minimi preti.
sed tu nouistin fidicinam Acropolistidem ? 30 Fi. tam facile quam me. Pe. ubi habitat ? Fi. postquam
liberast
ubi habitet dicere admodum incerte scio. 505
Pe. eho an libera illa est ? quis eam liberauerit
uolo scire, si scis. Fi. id quod audiui audies.
485 r. [et] p. P east] est A 486 illum qui P& ut vid. : qui
(om. P E ) post spatium P 30 (in archetypi P A pagina fenestra erat ; cf. v. 506) (iii. 8) 487 is om. P destinauit om. spatio relicto P (emit B) (cf. ad 486) 488 articulatum concidis A 489 qui A 490
cerua om. P 492 vel illanc Pe. bell. P,fort. recte 493 Euge frugi P pugnauisti Camcrarius 495 mercatum est (pro merca-
tust vel mercatu'n [est]) te h. est (vix pro ex^ 1. A 496 Fando
Geppert : Fandum A, vix recte: Eandum P (E pro F) (Ehodum B"-) 497 me equidem A 498 vix sum libere quinquennium sum
libera Fleckeisen 503 probistiin A [mulierem] fidicinam A ('var.
lect. adscr.' Seyffert) 504 ubertast P (u pro li) (v. 12, p. 75)
505 dioere om. P admodum] dum P (cf. ad 486) incerto P
506 libera illa est om. spatio relicto P (cf ad 486) liberauit A : liber- auerit percompeud. scr. in P. utvid. 507 audiui iam audiens A (iv. 3)
�� �