Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/40

E Wikisource
Haec pagina emendata est

sed quis hic est homo. quem ante aedis uideo hoc noctis? non placet.
Me. nullust hoc metuculosus aeque. So. mi in mentem uenit,[1]
illic homo <hodie> hoc denuo uolt pallium detexere.[2]
Me. timet homo: deludam ego illum. So. perii, dentes pruriunt; 295
certe aduenientem hic me hospitio pugneo accepturus est.[3]
credo misericors est: nunc propterea quod me meus erus
fecit ut uigilarem, hic pugnis faciet hodie ut dormiam.
oppido interii. opsecro hercle, quantus et quam ualidus est!
Me. clare aduorsum fabulabor, auscultet hic quae loquar;[4] 300
igitur magi’ modum maiorem in sese concipiet metum.[5]
agite, pugni, iam diu est quod uentri uictum non datis:
iam pridem uidetur factum heri quod homines quattuor
in soporem conlocastis nudos. So. formido male
ne ego hic nomen meum commutem et Quintus fiam e Sosia; 305
quattuor uiros sopori se dedisse hic autumat:[6]
metuo ne numerum augeam illum. Me. em nunciam ergo: sic uolo.[7]
So. cingitur: certe expedit se. Me.non feret quin uapulet.
So. quis homo? Me. quisquis homo huc profecto uenerit, pugnos edet.[8]
So. apage, non placet me hoc noctis esse: cenaui modo; 310
proin tu istam cenam largire, si sapis, éssurientibus.
Me. hau malum huic est pondus pugno. So. perii, pugnos ponderat.

  1. 293 aeque quem in ment. cod. : corr. Bothe   fort. totus hic versus cum altero nunc perdito (cf. ad 294) Mercurio dandus est
  2. 294 hodie add. Goetz et Loewe ex Servio in Aen. 10, 424 ‘sic Plautus ego hunc hominem hodie texam (detexam Taubmann) pallio’
  3. 296 pugneo Acidalius : pugne cod.
  4. 300 hic auscultet cod. (hīc suspectum)
  5. 301 multo maiorem Redslob : modum morem cod. (m. maiorem) (vii. 2)
  6. 306 uiros Ital. : duros cod. : nudos Leo
  7. 307 sic uolo Pylades : sicolo cod.
  8. 309 quisquis huc (del. homo) Redslob