Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/41

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


Me. quid si ego illum tractim tangam, ut dormiat? So. seruaucris,
nam continuas has tris noctes peruigilaui. Me. pessumest,
facimus nequiter, ferire malam male discit manus;[1]       315
alia forma | esse oportet quem tu pugno legeris.[2]
So. illic homo me interpolabit meumque os finget denuo.
Me. exossatum os esse oportet quem probe percusseris.
So. mirum ni hic me quasi murenam éxossare cogitat.[3]
ultro istunc qui exossat homines! perii si me aspexerit.[4]       320
Me. olet homo quidam malo suo. So. ei, numnám ego obolui?[5]
Me. atque hau longe abesse oportet, uerum longe hinc afuit.[6]
So. illic homo superstitiosust. Me. gestiunt pugni mihi.
So. si in me exercituru’s, quaeso in parietem ut primum domes.
Me. uox mi ad auris aduolauit. So. né ego homo infelix fui       325
qui non alas interuelli: uolucrem uocem gestito.
Me. illic homo a me sibi malam rem arcessit iumento suo.
So. non equidem ullum habeo iumentum. Me. onerandus est pugnis probe.[7]
So. lassus sum hercle e naui, ut uectus huc sum: etiam nunc nauseo;
uix incedo inanis, ne ire posse cum onere existumes.       330
Me. certe enim hic nescioquis loquitur. So. saluos sum, non me uidet:
‘nescioquem’ loqui autumat; mihi certo nomen Sosiaest.
Me. hinc enim mihi dextra uox auris, ut uidetur, uerberat.[8]

  1. 315 facimus Leo : facinus cod.
  2. 316 fort. eum esse op. (cf. Journ. Phil. 26, 295)   pugne Pylades   ieceris Pareus : tetigeris Ussing
  3. 319 ne cod.
  4. 320 istuc cod.
  5. 321 vix suó   ei mihi n. Pylades
  6. 322 hic PBD   affuit cod.
  7. 328 vel ónerandust
  8. 333 a dextra uox Lindemann : uox dextera Guietis, quibus dextra adverb. displicet