Jump to content

Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/418

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

prol. T. MACCI PLAVTI

uerum illuc redeo unde abii atque uno asto in loco.

Epidamniensis 111' quem dudum dixeram,

geminum illum puerum qui surrupuit alterurm, ,

ei liberorum nisi diuitiae nihil erat : 60 adoptat illum puerum surrupticium 60

sibi filium eique uxorem dotatam dedit,

eumque heredem fecit quom ipse obiit diem.

nam rus ut ibat forte, ut multum pluerat,

ingressus fiuuium rapidum ab urbe hau longule, 65 rapidus raptori pueri subduxit pedes 65

apstraxitque hominem in maxumam malam crucem.

illi diuitiae | euenerunt maxumae.

is illic habitat geminus surrupticius.

nunc ille geminus, qui Syracusis habet, 70 hodie in Epidamnum uenit cum seruo suo - 70

hunc quaeritatum geminum germanum suom.

haec urbs Epidamnus est dum haec agitur fabula :

quando alia agetur aliud fiet oppidum ;

sicut familiae quoque solent mutarier : 75 modo hic habitat leno, modo adulescens, modo senex, 75

pauper, mendicus, rex, parasitus, hariolus

��56 redeunde cod. {corr. B 2 ) 57 accedit A ; 57-75 lantum initia

servata 58 alteram cod. (-rum B 1 ) 59 diuiliae cod. 62

quom Piits : quam cod. 65 pedes Saracenus : fides cod. (F proY* ;

vi. 1) 67 illi (autem) Schoell vix deuenerunt 70

ueniet Geppert 74 mutari cod. (i. 7, 11) 75 hic habitat

Schoell : ni caditat P, A n. I. 76 in A usque ad v. 91 tanhtm

paucornm versuum extrema apparent, prologus uno versu auctior fuisse videtur

�� �