Jump to content

Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/419

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

MENAECHMI

��ACTVS I

Penicvlvs /. i

Pe. Iuuentus nomen fecit Peniculo mihi,

ideo quia mensam quando edo detergeo.

homines captiuos qui catenis uinciunt 80 et qui fugitiuis seruis indunt compedis,

nimi' stulte faciunt mea quidem sententia. 5

nam h6mini misero si ad malum accedit malum,

maior lubido est fugere et facere nequiter.

nam se ex catenis eximunt aliquo modo. 85 tum compediti ei anum lima praeterunt

aut lapide excutiunt clauom. nugae sunt eae. 10

quem tu adseruare recte ne aufugiat uoles

esca atque potione uinciri decet.

apud mensam plenam h6mini rostrum deliges ; 90 dum tu illi quod edit et quod potet praebeas,

suo arbitratu | ad fatim cottidie, 15

numquam edepol fugiet, tam etsi capital fecerit,

facile adseruabis, dum eo uinclo uincies.

ita istaec nimi' lenta uincla sunt escaria : 95 quam magis extendas tanto astringunt artius.

nam ego ad Menaechmum hunc (nunc) eo, quo iam diu 20

sum iudicatus ; ultro eo ut me uinciat.

nam illic homo h6mines non alit, uerum educat

recreatque : nullus melius medicinam facit.

77 fecit nomen codd. schol. Verg. Georg. 1, 137 82 (hoc) hom.

Mueller 85 i cod. ut vid. : om. B, codd. Nonii 333 89 an (ei)

h. 1 (A n. I.) 91 fort. arbitratu (usque) (A n. /.) (cf ad Most. 793)

92 in A usque ad v. 108 tantnm paucorum versuum initia servata edepol fugiet tam etsi Pylades : edepol [te] fugiet tiam et si P, A n.l. : hercle effugiet tam etsi codd. Nonii 38 (neglegens citatio) 94 ea enim fere lenta Nonius 108 (neglegens citatio) 96 nunc add.

Mueller

�� �